monumenta.ch > Plinius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 62
{XXI} - in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur -; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII unde ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX ad Hydaspen fluvium clarum CXX ad Hypasim non ignobiliorem XXV CCCLXXXX qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his.